Graeci novem annos Troiam oppugnaverunt et iam domi esse cupiebant.

Bellum diu et fortiter gesserant, sed neque urbem ceperant neque illum locum relinquere potuerant.

Itaque consilium ceperunt. Magno studio laboreque equum mangum fecerunt. Multi milites Graeci, gui bene pugnare poterant, a cociis suis in equo ipso noctu locati sunt.

Exercitus urbis Troiae, qui post muros urbis erat, equum illa nocte no vidit.

Cives Troiae tamen, adventu solis in caelo, equum viderunt et eum in urbem duxerunt, sed mox Graeci, qui in equo positi erant, clamabant et in cives exercitumque Troiae impetum facibant.

Populus terrebatur.

Graeci telis suis et igni urbem ceperunt. Tum Graeci ad mare, ubi alii Graeci naves suas instruxerant, cucurrerunt.

Post breve tempus manus Graecorum cum captivis multis a troia navigavit.

Ducemus 06:33, 8 January 2007 (UTC)

Omina praeclara rara.

--Cicero